# Floridorum Libri Octo 5.13

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE., XIII. Preces.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5.13

QUam multa nos ah undique
Circumdedere incommoda?
Nemo potest evoluere
Quibus obruamur fluctibus.
Ad cuius ergo dexteram
Nos applicemus tutius?
Cuius fidem testabimur?
Quem sentiemus vindicem?
Te mater intactissima.
Defende, serua, libera,
Quibus piandis filius
Crudele fatum pertulit.
Nam quae tua est benignitas,
Prodesse vis mortalibus:
Et quae tua est potentia,
Nil machinaris irritum.
Solare maestos blanditer,
Solamen o maerentium.
Fessos leva laboribus,
Levamen o sudantium.
Miles vagatur impius,
Et arma nos circumsonant.
Annona non fit laxior,
Saevitque mors impunius.
Compesce Martem, et auream
Tranquillitatem suffice:
Morbos, famemque in efferos
Immite Turcas, obsecro.
Iactamur en erroribus,
Praepande nobis semitam.
Quod cernis, exsules sumus,
Fac patriae nos compotes.
Tu puritate purior,
Nos inquinati sordibus.
Tua euge sanctimonia
Nostros reatus abluat.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
