Latin
FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE., XIV. Depotentia Mariae.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 5.14
Unproofread scanNot analysed yet
PApae, quis huius Virginis potentiam
Seu mente secum consequatur cogitans,
Seu comprehendat paginarum milibus?
Lustrare qua terras novus sol incipit,
Et qua color iam rebus esse desinit,
Tua populi venerantur omnes numina,
Placantque donis te probatioribus,
Suae salutis confitentes auspicem.
Qui congerere postest opes, et cui soli
Fertilis arantur vel trecenta iugera,
Ad templa tua fert ditiora munera.
Te pauper humiliore victima colit.
Quis pressus, oro, incommodis non ad tuam
Confugit opem? quis non timens hostilia
Tibi accidit? tu liberas ab hostibus.
Immaniore fractus aegritudine,
Te sospitante vivus, et valens fuit.
Quid praedicem ereptos marino gurgite,
Dum foedere tuo premis habenas flaminum,
Pacem procellis imperans frementibus?
Quis impeditus arduis negotiis
Monitu tuo non se expedivit dextere?
Sint magna quamuis ordienda et aspera,
Fide tua freti, opibus innixi tuis
Vel maxima etiam audemus, atque asperrima.
Audis laborantes vocata puerperas,
Animamque reddis artubus frigentibus.
Quid denique soleas, quid et liceat tibi,
Tabella multa in aedibus pendens tuis
Quemcumque signis edocet notissimis.