# Floridorum Libri Octo 5.16

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE., XVI. In Mariomastigas.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5.16

QUae vos Erinnys in rabiem agit incitos?
Quis hic furor sceleris abundans plurimi?
Itane Dei, quaeso, optimam atque maximam
Ausi parentem criminosis vocibus,
Et ore maledicto palam conscindere?
Vosne maculis nescio quibus dum viveret
Foede inquinatam fingitis? vosne similem
Vestris eandem uxorculis mentimini?
Omnes per annos nec pudorem creditis
Seruasse, mente et corpore integerrimam?
Abite abite in pestem, et in malam crucem:
Cerebro vacantes ite vos cucurbitae,
Ventres edaces, daemonum vaga pecora.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
