Latin
FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE., V. Preces.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
AUdi parens clementiae
Precationem sontium,
Quam condolentes affatim,
Et lacrimantes mittimus.
Quot habent arenas littora,
Tellure quot sunt gramina,
Guttas quot imber continet,
Quot silva nutat frondibus,
Tot nos modis, eheu, tui
Decreta nati rupimus:
Tam multiformi crimine
Ah nosmet impiavimus.
Hinc ille quam iustissima
Incensus ira perfurit:
Contraque multiformibus
Poenis reos ulciscitur.
Qui iustus ergo irascitur,
Mitescat ut placabilis.
Qui non pepercit sontibus,
Bonus esto paenitentibus.
Te interprete malis omnibus
Regina liberabimur.
Te sordidati quae sumus
Succurre perditissimis.