Latin
FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 6.0
Unproofread scanNot analysed yet
D. Bernard. super Cant. FRustra ad audiendum, legendum ve amoris carmen, qui non amat, accedit: quoniam omnino non potest capere ignitum eloquium, frigidum pectus. Quomodo enim graece loquentem non intelligat, qui graece non novit: nec latine loquentem, qui latinus non est: sic lingua amoris ei, qui non amat, barbara erit, sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. SIcut dicitur aliquis carnalis Amor, quem et Cupidinem appellaverunt Poetae, secundum quem qui amat, in carne seminat: ita est et quidam spiritalis Amor, secundum quem ille interior homo amans in spiritu seminat. Et ut evidentius dicam: si quis est qui portat adhuc imaginem terreni, secundum exteriorem hominem, agitur Cupidine, et Amore terreno. Qui vero portat imaginem caelestis, secundum interiorem hominem, agitur Cupidine et Amore caelesti. Amore autem et Cupidine caelesti agitur anima, cum perfecta pulchritudine et decore verbi Dei, speciem eius adamaverit, et ex ipso telum quoddam, et vulnus amoris acceperit. Est enim verbum hoc imago, et splendor Dei invisibilis, primo genitus omnis creature, in quo creata sunt omnia, quae in caelis sunt, et quae in terris, sive visibilia, sive invisibilia. Igitur si quis potuerit capaci mente coniicere, et considerare horum omnium, que in ipso creata sunt decus, et speciem, ipsa rerum venustate percussus, et splendoris magnificentia ceu iaculo (ut ait Propheta) electo terebratus: salutare ex ipso vulnus accipiet, et beato igne amoris eius ardebit.