# Floridorum Libri Octo 6.1

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., SPONSA SPONSO. I. Osculetur me osculo oris sui.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.1

IESUS me proprio osculetur ore.
Illum amo, ulteriusque amare tendo,
Nec mi sufficiunt trecenti amores:
Tantus ardor habet meas medullas,
Nec possum tacitas habere flammas.
Sub caelo sine te quid expetamus?
Et caelum sine te quid incolamus?
Tecum dummodo sim, benigne IESU,
Sim vel Sauromatas apud, Getasue,
Sim mari in medio, sim apud silentes.
Te vastus tremit orbis, ipsa rerum
Te natura stupens adorat omnis:
Una ego ebria caritate multa,
Divinis ego sauciata curis,
Istuc praetereo recogitare:
Atque ambage procul, prooemioque
Rem magnam audeo postulare Magnum.
Amoris, mihi crede, amoris inquam,
Audentem iubet esse magnitudo.
Qui me luminis has vocasti ad oras,
Qui sponsam tibi meque concupisti,
Qui solus satis es meoque cordi,
Da te, da mihi, quaeso, mi creator,
Da te, da mihi Sponse mi fruendum.
O IESU, in pelagus precor tuarum
Me tuam bone merge suavitatum.
Sit rex regibus expavendus ipsis,
Sit quantuslibet ille praepotentum,
Non me colloquio, osculoque Sponsi,
Non amplexibus abstrahet pudicis.
Ipse provocat, ipse mandat, ipse
Vult sese oscula sanctiora posci.
Ergo me ore suo ipsus osculetur.
Ipse, dicam iterando, me osculetur.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
