Latin
FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., SPONSA SPONSO. XIII. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
SUblimius nostro genere factum est nihil,
Deus ipse postquam factus est humillimus.
Descendit ille propter hominem ad infima,
Ascendit homo vicissim ad excelsissima.
Quem seiugatae a mistione corporum,
Celerrimaeque mentium comprendere
Minime queunt, reverentur et adorant, meum
Dominum atque conditorem, et arbitrum simul,
Fratrem vocare libere permittitur.
Permittit istuc eius immensa pietas,
Et nescia modum ponere sibi caritas.
Mi frater itaque, mi Deus, Iesu bone,
Qui lacte vixisti virginis purissimo,
Quam matris in loco veneror, ac diligo,
Obsecro, sine ut etiam foris te reperiam,
Negotiisque negotiosa quamlibet
Nunquam tui non meminerim, te quoque velut
Coram intuear, et flammulis semper tuis
Crepitet foculus interior. Haud quidquam queat
Hunc pectoris statum mei convellere.
Seu membra dapibus foveo, seu finio sitim,
Seu quid laboris facio, seu sermonibus
Me dedo mutuis, quies seu me premat,
Absens uti praesens tibi assiduo siem.
Noctes diesque diligam, et desiderem,
Te somniem, teque maneam, te cogitem,
Te sperem, et ex te gaudium faciam mihi.
Tu mecum, ego tecum: nihil me separet
Amplexibus precor tuis: te reperiam,
Contempler atque admirer, et colam omnibus
In rebus ad sensus meos manantibus.
In floribus, in herbis, in arboribus, agris,
Pratisque, vineisque, fluviis, nemoribus,
In montibus, pellucidisque fontibus,
Tellureque vaga, et fluctibus spumantibus,
Auris et aetheriis, et astrorum ignibus,
Et saeculis ferarum. In his cunctis ego
Te diligam, te admirer, atque exosculer,
Mediisque te complectar in praecordiis.
Hinc nemo me mortalium, immortalium
Sponsam minus fidam tibi coarguet.
Me faxo nullus audeat contemnere,
Si tot fuero tecum implicata vinculis.