# Floridorum Libri Octo 6.21

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., SPONSUS AD SODALES. XXI. Sicut lilium inter spinas: sic amica mea inter filias.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.21

QUid vos o socii, quid aestimatis?
Multis virginibus quam ego libenter
Praetuli, thalamoque destinavi,
Cuinam dicitis esse comparandam?
SODALES AD SPONSUM.
Lilium velit enitescit inter
Sentes vulnificos, supraque longe
Effert albicomum caput, suaque
Vernanti specie, atque odore vepres
Milibus superaverit trecentis:
Sic quae cara tibi, magisque cordi est,
Tui fervidulum gerens amorem,
Et digna in thalamum tuum venire,
Inter improbulas micat puellas,
Quas pungunt vitia, et leves cruentant:
Quaeque rursum alios sat impudenter
Cum sua vitiositate pungunt.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
