# Floridorum Libri Octo 6.25

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., XXV. Colloquium adolescentularum, et Sponsae, super illo, Dilectus meus mihi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.25

DOctrix nostra, eademque nostra rectrix,
Et dux fida, eademque chara mater,
Quid hoc, quae sumus, est quod ore blando,
Ut nunquam magis, altiore voce,
Ac dulci nimium sono profantem
Exaudivimus? Hem quid est quod inquis?
Dilectus tuus o tibi quid, illi
Quid tu? obscurior iste sermo nobis.
S. Dulces discipulaeque, filiaeque,
Et meae comites, rogatis istuc?
Non vobis similis, mihique sensus,
Non mens est paribus referta rebus.
Inde est quod mea verba tectiora
Ut sint discupitis patentiora.
A. Ergo o sancta anima, o Deique sponsa,
Dic, quidnam tuus ille quid tibi, quid
Tu illi? mutua quae necessitudo
Inter vos adeo viget stupenda?
Quaenam est ista reciprocatioque
Tam mirabilis, ante visa nunquam?
Tibi ille. Ergo quid? ipsa ei vicissim.
Quid tandem? Ecquid idem tibi, quod illi
Tute? an vero aliud? refer, precamur,
Ne nos, o pia, differas rogantes.
S. Affectus meus hos sonos profudit.
Nam sermone mei remulsa sponsi,
Modis mirificisque, et explicatu
Arduis recreata, postquam abivit,
Nec vocem potui tenere, nec quid
Sensissem appositis referre dictis.
Sunt affectibus et suae loquelae,
Sunt et indubitata signa, per quae
Monstrantur. Trepida est paventium vox
Auditur gemebunda vox dolentium:
Auditur bene laeta vox amantium.
Et flagrans amor, impotensque Iesu
Dum sese cohibere nescit intus,
Ebullitque foras, nihilque pensi
Habet, qua serie, quibusque, quamque
Multa fas siet edidisse verba.
Quin verbis quoque vocibusque saepe
Nullis indiget, ac profunda solum
Per suspiria, lacrimasque claret.
Quare ego eximium, nimisque magnum
Meo in pectore sentiens amorem,
Sanctum, iustificum, beatum amorem,
Suspiro, modicum loquens, et ipsum
Quid, aut quale sit, haud laboro sane.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
