# Floridorum Libri Octo 6.28

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., SPONSUS SPONSAE. XXVIII. Veni in hortum meum soror mea, Sponsa.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.28

HEm Virgo mea, quod tuos in hortos
Me venire cupis, tua atque poma
Degustare ego te meos in hortos
Invito potius, feraciores,
Rebus omnigenis refertiores.
Quidquid dulce potest, imaginare,
Quidquid magnificumque, commodumque,
Quidquid eximium, decens, venustum,
Quidquid omnimodisque persequendum,
Et quidquid pretium antecellit omne,
Id totum meus exhibebit hortus,
Cunctis efficiet bonis beatam.
Nec pudor subeat venire, non te
Ancillam voco, sed voco sororem
Quin quod suavius est, voco ecce Sponsam.
Et virtus, et amor viam praeibunt.
Veni o Sponsa, meisque perfruare
Tot bonis quasi propriis, tuae sunt
Opes namque meae, et tuae meae sunt.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
