# Floridorum Libri Octo 6.30

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., SPONSUS SPONSAE. XXX. Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.30

QUid soror mea, quid columba, quid tu
Tetro in carcere tamdiu moraris?
Tene istis adeo iuvat teneri
Vinctam compedibus? laboriosa est,
Aerumnis cumulata, casibusque
Quos nulla enumerare lingua possit,
Et mors verius ipsa nuncupanda
Quam vivunt homines, trahuntque vitam.
Apud me meliorque, tutiorque
Vita degitur, omnium malorum
Expers funditus, atque sempiternis
Dives deliciis beatitatum:
Quas nullus pote contigisse sensus:
Nec mens quamlibet ampla continebit.
Huc gressus igitur citatiores,
Huc huc flecte viam, o amica, Sponsa,
Iam pridem ad thalamos tibi paratos,
Ad connubia laeta transuolato.
Quid soror mea, quid columba, quid tu
Tetro in carcere tamdiu moraris?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
