Latin
FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., ADOLESCENTULAE AD DESERTRICEM. XXXI. Revertere revertere Sunamitis, revertere, CHORI.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 6.31.2
Unproofread scanNot analysed yet
PUellae Iesu amabiles,
Quae vos tenet dilectio,
Strictis resistat ensibus,
Nullum timescat impetum.
ADOLESCENTULAE.
Quibus maceramur flammulis,
Nec ipse Nilus opprimat.
Quibus calemus ignibus,
Nec ipse pontus obruat.
ANGELI.
Pulcherrimus, ditissimus,
Longeque nobilissimus,
Vere monarcha maximus
Dei quem amatis filius.
ADOLESCENTULAE.
Iesus mea est possessio,
Formositas, et claritas:
Iesus mea est potentia,
In hoc mihi sunt omnia.
ANGELI.
Repertor est clementiae,
Cui nemo frustra supplicat:
Eiusque misericordiam
Nullus coercet terminus.
ADOLESCENTULAE.
Quicumque Iesum diligunt,
Peccare quid sit nesciunt.
Quicumque Iesum diligunt,
Nec occidentes occidunt.
ANGELI.
Quidquid movetur, et viget,
Cum Patre Iesus condidit:
Et is dat unus gloriam,
Unus beatitudinem.
ADOLESCENTULAE.
Vocavimus te millies:
O quando dilecte venies?
Iam nos tui nimis ah diu
Fatigat exspectatio.
Adesto iam carissime,
Iesu veni suavissime.
Te noster usque floridus
Arcessit adse lectulus.