# Floridorum Libri Octo 6.6

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., ADOLESCENTULAE AD SPONSAM. VI. Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.6

QUae nos ceu pueras, alumnulasque
Ut nutrix alis, et parentis instar
Procuras vigilanter, atque amanter,
O tuam pete parcius quietem,
Ne sic ne latebras sequare, neve
Pertendas ita publico carere,
Ne sic oscula captitare Sponsi
Insistas, tibi cura parua nostri
Esse ut incipiat: nimis dolenter
Istuc cernimus. Oh tuis egemus
Exemplis, tua et eruditione.
Ista lacte velut probe educamur:
Nos illa ambrosio trahunt odore.
Hinc nos turpificas iubemus ire
In malum exitium, in malamque pestem
Omnes delicias, quibus liquore
Pronuper quasi Bacchico ebriosae
Ferebamur. Habent salubriores
Tuae delicias profecto mammae.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
