# Floridorum Libri Octo 6.9

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEXTUS, QUI ET PRIMUS SPONSALIUM., IX. Num quem diligit anima mea vidistis?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/6.9

O Sponsi comites, satellitesque
Sancti caelicolae, cohors beata,
Quibus me esse scio, et fuisse cordi,
Mecum, amabo, meos dolete casus,
Et si qua est via, perditam adiuvate.
Heu quem plus oculis amo, atque amavi,
Quonam nescio clanculum recessit.
Hunc quaesivimus omnibus plateis,
Hunc quaesivimus omnibusque vicis,
Per urbem, per agros, per angulosque:
Nec sese tulit obuium uspiam, heu heu.
Non vidistis eum? rogo indicate,
Atque angore meum levate pectus.
O desiderium meum, o meum cor,
Qua tandem regione te requiram?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
