# Floridorum Libri Octo 7.1.3

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, III. Desiderium vitalis alimoniae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.1.3

ESuritio te mea,
Te sitis mea flagitat.
Iesu ad te rapior, viden?
Ante aras iaceo tuas,
Imple largus inanem.
Quae quis expetit, omnia
In te reperio: domum
Dilecte ingreditor meam,
Imple pectora iubilo,
Imple largus inanem.
Ni tu me, bone, nutrias,
Ni des te mihi pabulum,
Atque id crebrius actites,
Membris attenuor nimis:
Vita me fugit ipsa.
Desertis melioribus,
Ad peiora statim ruo.
Urgent namque me identidem.
Quae contagia ceteros,
Culpae innata vetustae.
Sed corpus quoties tuum
Corpus vescitur hoc meum,
Spretis deterioribus,
Tuo percita numine
Consector meliora.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
