# Floridorum Libri Octo 7.10.311-352

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, MARIAE MAGDALENAE ARDENTISSIMA ERGA IEsum charitas., lines 7.10.311-7.10.352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.311

Magdalis astabat viduo maestissima busto,
Multaque flens calidis ora rigabat aquis.
Hanc dolor impatiens tumulis astare coegit,
Flammeus hanc nimium flere coegit amor.
O quoties oculos circumtulit illa nitentes,
Dilectum sperans forte videre suum.
Sublatum esse dolet, prius occubuisse dolebat,
Maestitia heu miserae nunc geminata venit.
Non illi vivum licuit retinere magistrum,
At saltem noster mortuus, inquit, erit.
Ast iam nec vivus meus est, nec mortuus, ah ah,
Bis me delusam spes mea destituit.
Te non invento officii perire labores,
Crevit at hinc contra sollicitudo tui.
Quod volui, hoc periit, sed non periere dolores:
Ungere te nequeo; sed lacrimare queo.
Me dolor atque dolor comedit male pectore in uno,
Fletibus et neutrum diminuisse licet.
Membra labant, animum virtus antiqua reliquit:
Quid sit opus facto, non mihi nosse datur.
Speremus, quamuis spes nos frustretur hiantes,
In desperatis sint modo cuncta licet.
Magdali rapta tibi vita est, qui vivere possis?
Vivere cum nequeam, vivo misella tamen.
Fata quid exspectant? me promptam hinc tollite fata,
Eia veni, venias, mors properata veni.
Mors vita melior. Quid enim si mortua Iesum
Vivida quem nequii quibo videre meum?
Noster ubi Iesus, ubi sum quoque tota, sed eheu,
Iesum ubi dilectum suspicer esse meum?
Sunt oblita mihi nunc omnia praeter Iesum,
Ipsa oblita mihi sum quoque propter eum.
Dicite mi silvae, quonam dilectus abivit?
Dicite mi valles, quo mea spes abiit?
Heu ubi diverso procul orbe morabitur ille?
Ah quibus ille oris, ah quibus ille plagis?
Quaesivi in tumulo, sed eum reperire nequivi.
Inclamavi, at vox reddit a nulla fuit.
Magdali pergamus, montes lustremus et agros,
Hic vel ibi noster forte latebit amor.
Dicite mi silvae, quonam dilectus abivit?
Dicite mi valles, quo mea spes abiit?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
