# Floridorum Libri Octo 7.10.438-472

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, MARIAE MAGDALENAE ARDENTISSIMA ERGA IEsum charitas., lines 7.10.438-7.10.472. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.438

Ipsaque mors veniet nil metuenda mihi.
Lux mea, dulce decus, dilecte revertere quaeso,
Eia redi tandem lux mea, dulce decus.
Quod si tardabis, sine te miseranda peribo,
Tantus amor nobis afferret ipse necem.
Dicite dilecto, ipsius languemus amore,
Illius in nobis, dicite, feruet amor.
Splendidior sole hoc, matura dulcior uva,
Mel mihi fel sine quo, tempus et omne grave.
Aurora et nitidis longe formosior astris,
Gratior et violis, Idaliisque rosis.
Quo sine amara dies, et amara silentia noctis,
Quo sine vitalia vita nec esse potest.
Mi dilecte veni, dilecte revertere quaeso,
O tandem redeas, te comitata sequar.
Mi dilecte ades, et quod habes mihi redde meum cor:
Tu cor, tete ergo cor mihi redde meum.
Si fueris coram, ridebunt omnia nobis:
Absens si fueris, omnia dura putem.
Te veniente dies nobis illabitur alma,
Si cedas, tenebris nox adoperta venit.
Proiicit in terras radiantia spicula Titan,
Proiicis in pectus tu quoque tela meum.
Nulla iuvant sine te placidis solamina verbis,
Vel tuus aspectus me recreare potest.
Nam quid ego sine te, nisi truncus, inutile lignum?
Me si respicias, fertilis arbor ero.
Laetaque florebo velut hortis lilia cultis,
Et florere velut spica Cilissa solet.
Tartara mi caelum, caelum quoque tartara fient,
Si meus hic absit Christus, et absit ibi.
Thesaurum invenit, quicumque invenit Iesum,
Quem qui perdiderit, se quoque perdiderit.
Lux mea, dulce decus, dilecte revertere quaeso,
Eia redi tandem lux mea, dulce decus.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
