Latin · Elegiac couplet
FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, MARIAE MAGDALENAE ARDENTISSIMA ERGA IEsum charitas., lines 7.10.47-7.10.92
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 7.10.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Solane sic maneam pro dulci orbata magistro?
An magis ad tumulos ipsius ipsa cubem?
Amisi vivum, dabitur retinere sepultum.
Miles at excubitor me prohibere volet.
Inque manus veniam grassantum forte latronum:
Tutius est timidis noctibus esse domi.
Quid Solymae dicent? non vulgi fabula fiam?
De me, si faciam, rumor amarus erit.
Mi tamen hic vitam maerorum fluctus acerbat,
Maerorum obruimur fluctibus horrificis.
Magdalis hos secum rumpebat pectore questus,
Questibus, et lacrimis debilitata suis.
Iam dederat cantum lucis praenuntius ales,
Et vigil ad proprium quemque vocarat opus.
Magdalis e strato irrequietos corripit artus,
Datque sedens gemitus quos resupina dabat,
Tota dies flendo, lamentandoque recessit,
Quaeque diem totam nox comitata fuit.
Mente volutantur domini flammantia verba,
Hunc absentem audit, hunc videt, huic loquitur.
In partes animum rapit aegrum, ac dividit omnes.
Haud potis illa tuo munere somne frui.
Tempus erat roseos cum iam Pallantias ortus
Extulit, et Titan subiuga duxit equos.
Magdalis exsurgit corpus visura magistri,
Exanimum tumulo quod prius indiderat.
Fert myrrham, costum Arabiae felicis odores,
Et pretiosa nitens balsama pyxis habet.
Haec suprema sacro portabat dona sepulchro,
Hoc illa ut faceret compulit acer amor.
Olim postratae vestigia inunximus, inquit,
Quibus dedimus lacrimis oscula iuncta piis.
Nunc idem a nobis postremum hoc munus habeto:
Membra perungendum frigida morte reor.
Ergo inceptat iter funesti plena doloris,
Et nunc festinat, nunc reprimitque pedes.
Ire iubebat amor, prohibebant ire timores,
Magnus at a magno est victus amore timor.
Dum vadit, secum hoc decantat lugubre carmen,
Singultu medios impediente sonos.
Ex oculis tepidi currunt in pectora rivi,
Pectora candidula candidiora nive.
Flebilis heu multis periisti care magister,
Nulli flebilior quam mihi Christe peris.
Mi nihil ad luctum potuit contingere maius,
Non si letifero vulnere tacta forem.