# Floridorum Libri Octo 7.10.93-138

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, MARIAE MAGDALENAE ARDENTISSIMA ERGA IEsum charitas., lines 7.10.93-7.10.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.10.93

Heu genus invisum, heu tenebris nigrantia corda,
Eumenidum sic vos exagitasse faces?
Nec nostro genere, nostro nec sanguine nati:
Arbitror immites vos genuisse lupas.
Aut vos horrisoni fuderunt aequora ponti,
Quaeve truci flammas ore Chimaera vomit.
Mater Scylla fuit, trepidantibus invida nautis:
Vobis aut ursa, aut saeva leaena parens:
Barbara vel Scythiae tellus, vel inhospita Syrtis:
Seu quae nat rapido bellua tetra salo.
In durum mutati estis vos denique marmor,
Marmore vel si quid durius esse potest.
Usque adeo nihil immanissima pectora flexit.
Atqui multa feras flectere visa truces.
Quid meus, ah, Iesus potuit committere tantum?
Quae scelera illius tanta fuere, precor?
Cur ita suppliciis excarnificatus acerbis?
Crimina quae illius promeruere crucem?
Peccavit, monitis cum vos formavit amicis?
Pavit et immerito milia multa cibo?
Deliquit, quoties morbos miseratus abegit?
Aut vestrum quoties eluit ipse nefas?
Offendit, quando reuocavit luce carentes?
Quando illi vestrae cura salutis erat?
Quam cito fluxerunt animis tot commoda vestris?
Gratia, dum meritum manserit, ipsa manet.
Sexcentis homines animantia cetera vincunt:
Omnis amatori est bestia grata suo.
Agnoscunt etiam Libyci benefacta leones:
Non solet, heu, grates reddere solus homo.
Ergo occidistis scelerata morte salutem.
Unde salus posthac, unde petenda salus?
Vivere qui liceat vobis, si vita perempta est?
Spes extincta iacet, quid superesse putem?
Si vos innocuo mercedem hanc pendere novistis,
Quae deinceps nocui praemia digna ferant?
Humana incertis natura simillima ventis,
Et fragili calamo par, et arundinibus.
Quem modo ter triplici superis aequabat honore,
Hunc mox invidia Ditis ad antra premit.
Diligit, et dicto citius furialiter odit:
Non est Euripi mobilis unda magis.
Olim quae faciem ornarent pigmenta studebam,
Quove modo praestans forma tuenda foret:
Et quonam subito medicamine livor abiret:
Reddita de speculo saepe figura mea est.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
