# Floridorum Libri Octo 7.2.2

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, DIVINAE LAUDES., II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.2.2

CUi templa sacra educimus,
Cui tura flammis addimus,
Quem comprecamur in dies,
Verusque Deus, et unus est.
Aeternus idem, et iustus est,
Pius, potens, ac providus,
Clemens in omnes, omnium
Rector, patronus, artifex.
Miscetur ille singulis,
Plena ipsius sunt omnia.
Nec terra, mare, nec sidera
Totum queunt includere.
Deus tacetur verius
Quam dicitur: nec nostra mens
Natura quae sit numinis
Indagine ulla concipit.
SANCTUS DEUS. Iteremus hoc:
SANCTUS DEUS, SANCTUS DEUS.
Sit laus Patri, sit Filio,
Utriusque sit Spiramini.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
