Latin
FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, ASCETICA, SIVE QUOTIDIANA SPONSAE EXERCITIA., XIV. Examen conscientiae.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 7.5.14
Unproofread scanNot analysed yet
NE iudicum iustissimus
Me luce in illa iudicet,
Aperta qua divinitus
Reddent sepulcra mortuos,
Ego ipsa me severius
In singulos iudico dies.
Excutio memet sedulo
Animi recessus intimos
Perscrutor, et remetior
Cum cogitatis omnia
Quae dixerim, quae fecerim,
Asole primo in vesperam.
Iniqua Christi legibus
Quae perpetrata reperio,
Gemitu, dolore, atque precibus
Et lacrimis oblittero.
Licebit o cui dicere
Nullo reus sum crimine?
Laedere Deum est facillimum.
Horis diurnis quot fluunt,
Et antequam Phoebus cadat,
Num septies iustus cadit?
Tam saepe si iustus cadit,
Iniustus, heu, quoties cadet?