Latin
FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX., XI. Amo Christum, cuius thalamum introibo. Quem cum amavero casta sum: cum
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 7.9.11
Unproofread scanNot analysed yet
ET mi lubescunt iura nuptialia,
Nec possum sanctas aspernari nuptias:
Terrestribus tamen caelestes praefero,
Divina terrenis quantum praeponderant.
Ibi unus sponsus, sponsae sunt quam plurimae
Nec ullae exsistunt coniugum molestiae.
Qui sponsus, idem est Agnus, atque agnas suas
Secum ducit comites quacumque incesserit.
Dignanda sum hocce thalamo, et hoc connubio.
Iesum si amaro, casta sum: si tetigero,
Si amplectar illum, munda sum: si verserin
Eius cubili, haud esse virgo desino.
Quid hisce sit beatius complexibus?
Quid hisce quaeso comparandum nuptiis?