# Floridorum Libri Octo 7.9.4

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX., S. AUGUSTINUS. IV. Et omnis copia, quae Deus meus non est, mihi egestas est.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.4

O Quidnam sine te Deus
Mihi corda repleverit?
Quam possunt opulentiam
Terrarum sola cum polo
Mihi suppeditare?
Luna, et astrum Hyperionis
Sint in mancipio meo,
Seruiant mihi sidera,
Non has divitias reor:
Nulla est copia, nulla.
Ut sint arbitrii mei
Caelestium agmina mentium,
Quibus componere nil queas:
Non has divitias reor:
Nulla est copia, nulla.
Mundus fac age neminem
Me praeter dominum colat:
Solus possideam omnia,
Non has divitias reor:
Nulla est copia, nulla.
Ero pauper et indigus,
Potens quamlibet omnium.
Tu Deus mea copia,
Tu ditissima copia,
Te solo saturabor.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
