# Floridorum Libri Octo 7.9.6

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX., S. BERNARDUS. VI. Super omnia reddit amabilem te mihi, Iesu bone, calix quem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.6

DUlcedo mea Iesu bone,
Caussas ut habeo plurimas,
Ardentiorem quae tui
Mihi suadeant amorem?
At non alia me validius
Amore percussit tui,
Quam quod caput propter meum
Mactatus es libenter.
Hoc esse solum censeo,
Meum quod omnem funditus,
Est quantus ille cumque amor,
Sibi iure vendicarit.
Hoc allicit eum blandius,
Hoc exigit eum iustius,
Hoc me afficit vehementius,
Hoc arctiusque stringit.
O qualis, o quantus tibi
Exhaustus hic labor, dolor?
Cui nullum erat negotium
Vel condidisse mundum.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
