# Floridorum Libri Octo 7.9.7

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX., S. EUTICIANUS MARTYR, OMNIBUS FACULTATIBUS PROpter Christianismum exutus. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9.7

REs quam pater reliquit,
Hereditas et omnis,
Et quae mei labores
Mihi lucra compararant,
Erepta sunt ad unguem.
Crudelitas tyranni
Nostrum in genus furentis,
Laniatione nulla,
Cruciatibusque nullis
Non esse Christianum
Coget. Caput meum si
Ceruicibus revellat
Vel millies, meum cor
Iesum suum tenebit.
Hunc carnifex nec ullus,
Nec persecutor ullus,
Cacodaemonum nec ullus,
Acheron nec ipse totus,
Totus nec ipse mundus
Auferre mi valebit.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
