Latin
FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX., IX. Ipsi sum desponsa, cui Angeli seruiunt, cuius pulchritudinem sol et luna
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 7.9.9
Unproofread scanNot analysed yet
MAtura sim viro licet,
Virum tamen non expeto.
Mi faxo nullus soluerit,
(Arcte est ligata) zonulam.
Desponsa summo Principi
Custodio me virginem.
Hoc illud est quod concupit
Natus Deo connubium.
De matre cretus virgine,
De patre et absque femina
Amat pudicas mentium,
Simul pudicas corporum.
Hic ergo sponsus est meus,
Ipsius et ego sponsa sum.
Defloruisse flos meus,
Dum floret huic, nunquam potest.
Hoc sole quid formosius?
Luna quid elegantius?
Ast haec, et hic sponsi mei
Mirantur elegantiam.