# Floridorum Libri Octo 7.9

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SEPTIMVS, QUI ET SECUNDUS SPONSALIUM. IN SANCTISSIMAM, AUCTARIUM, EX DICTIS ALIQUOT SANCTORUM.DAVID REX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/7.9

PRAE desidero Dei
Mens pridem mea languit,
Cor meum quoque tabuit,
Ipsum corpus inaruit,
Deum diligo solum.
Unus hic placet, omnia
Hunc extra mihi non placent.
En umquam veniet dies,
Cum videbo Deum meum,
Quem quaero sitibundus?
Regnum, et divitiae meae,
Omnis prosperitas mea,
Quidquid discupio boni,
Hoc totum Deus. O Deus,
Tecum iungar in aevum.
MAgister o magister,
Amabilis magister,
Te quaeso ne roges me,
Ne sciscitere quartum
Ecquid te amem, quod ipse,
Cui sunt aperta cuncta,
Multo ante peruidebas.
Te tertium negavi,
Te tertium ecce contra
Amare sum professus.
Haud ulla feminarum
Mi in posterum nocebit.
Quaecumque dura possum
Tuo pati ex amore.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
