# Floridorum Libri Octo 8.10.4

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., IMPLORATIONES., IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.10.4

QUicumque testimonium
Iesu dedistis inclitum,
Nec horruistis impiae
Offerre morti corpora,
Vestris sacrati Martyres
Iungamur o phalangibus,
Qui caritate numinis
Extrema patimur omnia.
O flosculi caelestium
Intaminatae virgines,
Fovete vestras quae sumus
Integritatis aemulas.
Flagrare tanto incendio,
Sed conflagrare non tamen
Qui possumus, ni vestra nos
Defensio seruaverit?
Reposta solitudinum,
Altorum et antra montium
Quicumque amavistis, urbium
Peccata dum timescitis,
Vestris opem sodalibus
Afferte supplicantibus:
In regna nos stellantia
Ab his vocate rupibus.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
