# Floridorum Libri Octo 8.11.1

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., I. Non sunt condignae passiones huius temporis, etc.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.11.1

SI nihil in rerum natura ostendere possis,
Nil aliquo insigni praeclarum, frugiferumue,
Quod non ceu pretium curam velit atque laborem,
Tune ausis caeleste tibi promittere templum,
Sunt ubi laetitiae mensura et fine carentes,
Dum nil conaris, dum te iuvat usque sedere,
Dum dormire diem in medium, et potare Calenum?
Non reddunt Cererem nisi arantibus arua colonis:
Uniparas matres sollers nisi vinitor instat
Falce umbras premere, atque ulmis sociare maritis,
Aspicias sterile ad terram deflectere corpus.
Culturam floresque petunt, herbaeque requirunt:
Et manibus multis aedes, ac moenia surgunt.
Saepius ipse dolor miseros dum pascitur artus,
Rursum alio, et multo graviore dolore fugatur.
Lurconi semper licuit, semperque licebit
Absque opera et nixu, et sine sollicitudine multa
Curanti genium bene, rem confringere: verum
Rem facere, hoc opus est, labor hic est, quod mihi quivis.
Nondum aras etiam tangenti credere possit.
Hasta tibi, pugnam nisi tentas, pura manebit,
Parma tibi, aduersos ni caedas, alba manebit.
Abstinuit Venere, et lympha domitavit Iacchum,
Terrestrem cenam cenavit, tempora noctis
Assumpsit, madidum qui sese utriusque Minervae
Artibus esse laboravit, contendere neruos
Perrexit, virtus quem ad culmina celsa vocavit,
Perpetuo et cuius nomen mandavit honori.
Quae cum ita sint, pectus iam nunc sudoribus offer
Multigenis, caeli post fata in parte locandus.
Tolle oculos, collaetantes tot milia divos
Respice, et exemplis ne sperne illustribus uti.
Maiorum reputa virtutem, animosque viriles,
Neu sine degenerem timor arguat. Omnia demum
Horrida quantumvis, dictu et factu aspera longe,
Seu patiunda cruentarum laniena ferarum
Conscriptis coram, et populo spectante Quirini;
Sive etiam tolerandus erit Mezentius alter,
Mortua qui, ut perhibent, iungebat corpora vivis:
Seu te raptabunt Metii in diversa quadrigae:
Seu rota, seu tauri maneat te forma Sicani,
Cuncta haec sidereas non sunt pensantia sedes.
Nil dignum caelo, caeli nisi conditor ipse.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
