# Floridorum Libri Octo 8.11.2

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., II. Ecclesia triumphans ad Ecclesiam militantem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.11.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.11.2

QUae nobis pugnanda fuerunt bella per orbem,
Cessarunt pugnata nec infelicibus armis,
Dum pater altitonans stellata intentus ab ora
Exstimulatque suorum animos, et robore fulcit.
Ille dedit virides optato in munere palmas,
Ille etiam eximias auro rutilante coronas,
Nimirum augusti pulcherrima signa triumphi,
Atque hilarem dixit victores vivite vitam:
Neu finis sit laetitiae, neu terminus aevi,
Haud ullum sciat ipsa modum reperire voluptas.
Sunt tamen in terris mihi adhuc bene milia multa
Certantium, et dura belli sub mole gementium:
Hos vestrum similes faciet mea magna voluntas.
Nam generose olim functos castrensibus annis,
Sublimes rapiam, et secura in sede locabo.
Vos ubi videritis vestras augescere turbas,
Et commilitium regno succedet eodem:
Tum vero liquefacta novi praecordia motus
Tentabunt, tantoque magis pia gaudia crescent.
Talia cunctipotens, quae pandimus omnia vobis
Quos natura eadem, quos relligionis honores.
Et consanguinitas nobis, et foedera iungunt.
Certamen certate bonum, date stragis aceruos.
Vincite, decretum est pretium victoribus ingens,
Quantum nemo queat facunda exponere lingua.
Erigitote animos, caeloque attolite vultus,
Haec patria eat, patriam totis adamate medullis:
Vos huius desideriumque, et cura fatiget:
Hic vita est vitalis, et incomprensa voluptas.
Iam dudum properate, locosque implete vacantes.
Addite vos socios, et coetibus addite coetus:
Currite, ut unanimes sedem insideamus eandem,
Ac per saecla DEO summa cum pace fruamur.
Excipient natosque suos, natasque parentes,
Et collo infusi, et carpentes oscula, laetas
Effundent clamore pio per sidera voces.
Fratribus occurrente collucenti agmine fratres,
Chara soror charas est amplexura sorores.
Occurrent soceri generis, et amicus amicum
Exspectatum hiemes tam multas, carmine dulci
Affatus, secum ad divina palatia ducet.
O quam nunc agitis libeat valedicere morti.
O libeat tandem nobiscum habitare per aevum,
Aeternasque domos, atque immortalia regna.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
