Latin · Dactylic hexameter
FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., IV. Beatorum, et damnatorum comparatio.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 8.11.4
Unproofread scanNot analysed yet
EN tandem postrema dies voluentibus astris
Affuit, alternos Phoebus, Phoebeque labores
Composuere, polus placida statione quiescit.
Unusquisque sua est mercede affectus ab illo,
Tradita totius cui sunt moderamina mundi,
Ergo ubi terribilem tuba bombum efflavit ad auras,
Celsior ipse loco, caelo manifestus aperto
Consedit iudex, dextra laevaque virorum
Bis senum magna assedit gravitate senatus.
Pennigeri auratum fratres cinxere tribunal.
Iamque locus dexter mansuetis est datus agnis,
Iamque locus laevus foetentibus est datus hircis.
Ore a iustifico sententia fluxit in ambos,
Exoptata bonis, ast formidata scelestis.
Quippe etenim aeternas sunt iussi exsoluere poenas,
Stelliferis contra succedere sedibus agni.
Illos mancupio rapiunt Cocytia turba,
Plorantes, lamentantes, miserumque gementes.
Atque reluctantes vastis fornacibus omnes
Clamore horrendo iniectant, sine fine cremandos.
Hos animumque, oculosque nova dulcedine laetos
Pennati iuvenes comitant ad gaudia numquam
Ullo (certa fides) intermorientia saeclo.
Dicite qui colitis iam nunc Acherusia regna;
Num fatui quondam, vobis qui sponte relictis,
Tot scelerumque viis, nusquam de tramite recto
Transuersum movere pedem, nec frena pudendis
Laxavere cupidinibus, qui corpora duris
Afflixere ministeriis, et pectora castis
Formarunt studiis, pura cum relligione,
Cum prece, cum lacrimis, perque alta silentia noctis,
Per solidumque diem quaerentes usque salutem?
Vos potius fatuos, et lapsos mente fatendum est:
Vos intemperiis, caecisque furoribus actos
Eumenidum, scelerasse animos, desponsaque sanctae
Praemia virtuti pede conculcasse superbo.
Nunc illi demum sibi vitam agitare videntur,
Mortem agitasse prius: vos vitam egisse per annos,
Oh paucos, nunc perpetuos dum vivitis annos,
Aeternumque mori, et moriendo vivere semper.
Illorum in risum migravit fletus, amica
Dum Deus ipse manu rorantia lumina fletu
Tergit, et alloquio maerentia pectora mulcet:
In fletum vester migravit risus, et omnis
Laetitia in luctum se transmutavit amarum.
Mens secura illis: sed vobis conscia noxae
Carnifice assiduo magis importuna flagellat.
Sanctorum exprimitur nullo sermone voluptas:
Vestri expromuntur nullo sermone dolores.
Hi lepidis superam recreant concentibus aulam.
Et laudes summo regi, gratesque loquuntur:
At vestris Stygiae resonant ululatibus orae.
Vestrum opus, et divos, divorum ipsumque parentem
Blasphema (et pateris Deus hoc?) conscindere lingua.
Ergo agite, in numerum caelestes luite cives,
Ludite, et altisonos certatim tollite plausus.
Concinitote melos, laetum canite ALLELUIA.
Vos Phlegethontaei gemitus geminate perennes,
Vocibus aeternis vae vae modulamini, et heu heu.