Latin · Hendecasyllable
FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., II. Beatitudo corporum.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 8.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUaenam corporibus bona affutura
Civitate in olympica arbitramur?
Quaevis commoda, quaslibet salutes,
Et quoduis genus elegantiarum.
Quamlibet fore creditote partem,
Quantum quae pote maxime, beatam.
Membra singula, singulique sensus
Excellent propria beatitate.
Ergo lucidulique amabilesque,
Melliti, roseique, blandulique,
Puris sideribusque puriores,
Ipso sole magis decori ocelli
Quae palatia, regna quae videbunt?
Et latissima, et aureis honesta
Circum parietibus, smaragdinisque,
Perque Agni radiosa claritatem.
Quam suaves ibi, mutuique fient
Aspectus? quid ibi, videre matrem
Magnam, virgineam, inclitamque Matrem?
Quid te cernere, Christe, tam decentem
Membris lacteolis, micantibusque,
Quantum nulla potest micare gemma?
Cantus dulcisoni auribus dabuntur,
Cantus melliflui, quibus trahantur
Ferarum fera corda, saxa, quercus.
Nares accipient novos odores,
Odores quibus Indus, aut Sabaeus
Est ignotus. Ibi sapor palato
Plusquam nectaris usque blandietur.
Veris temperies vigebit illic;
Amplexus ibi, et osculationes
O quales fore ducimus? pudicas,
Aeterni simul ebrias amoris.
Triste nil patietur, aut molestum
Corpus, nil animumque laedet ultra.
Quorsumcumque volet, monebit artus
Expertes oneris, levissimosque,
Ad omne imperium facillimosque,
Ut Titania lampas et coruscos.
Quare dic mihi, dic amabo, si sol
Per totum sua tela vibrat orbem,
Soles innumeri, atque conglobati
Quam densum poterunt vibrare lumen?