Latin
FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., I. Vox Agni ad turbas Sanctorum.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 8.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAelestes populi, optimique fratres,
Et charae mihi plurimum sorores,
En quod pectore saepe concupistis,
Quod multa prece saepius rogavistis,
Pro quo tot gemitusque, lacrimasque,
Et certamina tanta pertulistis,
Quod vobis ibi tum fuit paratum,
Cum sunt moenia constituta mundi,
Iam feliciter est is assecuti.
Nunc totis animisque, sensibusque
Collaetamini, et exsilite plausu,
Aeternum canitote et ALLELUIA.
Vos meam esuriem cibo levastis,
Sedavistisque sitim, hospitemque tecto
Receptum studio benigniore
Tractavistis: mea nuditas operta est
Vestris tegminibus, meumque morbum
Consolatio vestra mitigavit.
Demum in vincula traditum allocuti,
Angorem mihi molliistis atrum.
Tanta pro pietate reddo grates
Magno fenore, centuploque fructu.