Latin
FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., III.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 8.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
PErsecutores ubi sunt,
Et phalanges hostium
Verberantes, dissecantes,
Nos modis immanibus?
Orcus omnes deuoravit
Vindicandos ignibus.
ALLELUIA, ALLELUIA; ALLELUIA.
Ecce machinationes,
Spiritus nequissimi,
Quam nihil vestrae fuerunt,
Impetus et irriti?
Nos triumphus inde vobis
Excipit rigentibus
ALLELUIA, ALLELUIA,ALLELUIA.
Sunt ubi iam tot malorum
Quae gravabant pondera?
Nulla parent, nulla restant,
Desierunt omnia.
Sempiternis, liberati,
Gaudiis circumdamur.
ALLELUIA, ALLELUIA, ALLELUIA.