# Floridorum Libri Octo 8.7.3

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER OCTAVUS, DE NUPTIIS AGNI., III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.7.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/8.7.3

PErsecutores ubi sunt,
Et phalanges hostium
Verberantes, dissecantes,
Nos modis immanibus?
Orcus omnes deuoravit
Vindicandos ignibus.
ALLELUIA, ALLELUIA;ALLELUIA.
Ecce machinationes,
Spiritus nequissimi,
Quam nihil vestrae fuerunt,
Impetus et irriti?
Nos triumphus inde vobis
Excipit rigentibus
ALLELUIA, ALLELUIA,ALLELUIA.
Sunt ubi iam tot malorum
Quae gravabant pondera?
Nulla parent, nulla restant,
Desierunt omnia.
Sempiternis, liberati,
Gaudiis circumdamur.
ALLELUIA, ALLELUIA, ALLELUIA.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
