Latin
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS II. In myriadas Angelorum., lines 9.2.44-9.2.79
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.2.44-79
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quamuis numerum vestra agmina vincant,
Nulla tamen mixta est confusio; quando noveno
Ordine constantes proprium retinetis honorem,
Et quique impositas ter sancto a numine partes
Expletis, nec res hominum sprevisse potestis.
Quibus locus est primus Triadem inflammatius ardent,
Maior amor qua cum maiora et vincula portat.
Cognitione Dei vicinus praemicat ordo.
Proximo aut huic dant clara throni cognomina; quod per
Hosce velut iudex cum insedit forte tribunal,
Arbitrio caussas humanas vindicet aequo.
Qui sequitur quartus, fremebundum Acheronta coercet,
Et vibrata in nos lethi mala tela refutat.
Omnia vi nulla sed conficit ardua quintus,
Naturae ingenium ac plane superantia praestat.
Dirigit hunc sextus, iuvat, imperat; alter ab illo
Praesidet imperiis, populosque et regna tuetur.
Octavus quae sunt hominum communia curat.
Postremus cuivis distinctius ordo ministrat.
Hos quoniam summi rectoris iussa frequenter
Per terras referunt, hinc nomen Graia loquela
Fecit habere. Hem quantus amor, quam sedula nostri
Illos cura tenet? siquidem sibi confore cives,
Ingentes socium reparaturosque ruinas
Ignorant minime. Quocirca atque omnibus horis,
Omnibus atque locis adsunt succurrere nobis,
Ac nostros sese certatim impendere ad usus.
Quae gemimus, quaeque oramus, quae denique avemus,
Cuncta suo regi soliti narrare, vicissim
Illius fidi praestantia dona reportant.
Se iungunt operum socios. Dum membra sopore
Soluimus, illorum vigilat custodia semper.
Solantur miseros, animos bellantibus addunt,
Victoresque acie plaudentes laeta coronane.
Nec tantum vitiis nostris exsultat Avernus,
Caelicolas quantum virtus cuiusque remulcet.