# Floridorum Libri Octo 9.3.1-49

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS III. In coetum Patriarcharum., lines 9.3.1-9.3.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.3.1

NAturae sanctum imperium, vocesque tacentes,
Nunc age nil cunctante animo, mea musa, secuti,
Maiorum seriem, primo quae proxima mundo
Immensam vim progenuit per saecla nepotum,
Qua decet, et verum est venerantes laude canamus.
Inde satus noster, nobis hinc ducitur ortus,
Nostraque nobilitas ab eorum fontibus exit:
Qui nos esse Deum primi docuere, potenti
Exstiterint cuius media, infera, et ultima nutu,
Et qui res omnes curet, regat, auctet, alatque,
Ac pretium factis dignum qui cuique reponat.
Illi etiam cultum demonstravere sacrorum,
Aeterni quibus offensam est lenire parentis.
Denique praeceptis natorum pectora amicis
Formavere, duces ad virtutemque fuere,
Germanosque patres se gessere atque magistros.
Grandaevi ergo senes, quorum frons aspera rugis,
Et niveo attingunt humeros candore capilli,
Dirigit et baculus gressum, o venerabilis ordo,
Despicite ex alto, cumulent ut gaudia pectus,
Tot populos varias diffusos orbis in oras,
Immo adeo innumeras hominum sub sole cateruas.
A vestro cunctae hae consurgunt semine stirpes,
Tantaque se vestra tulit a radice propago:
Quae nunc se dias prognatam in luminis oras
Exsultat, atavorum atavos reveretur, et omni
Officio ac pietate colit, blandumque salutat.
Teque adeo, quem primaevum, mirabile dictu,
E vili Deus argilla efformavit, Adame,
Effigieque sua decoratum immisit in hortos,
Fragrantes, pictos, fecundos fructibus hortos.
Hic tu serpentem quoniam male credulus audis,
Vesceris et vetito pulchra cum coniuge pomo,
Pelleris, exilioque reus multaris acerbo.
Istius exilii socios tibi parturit Eva,
Eua superba, caput cunctorum, et caussa malorum.
Inde novum accessit generi genus, et mortales
Pluribus amplifice coepere increscere saeclis,
Paulatimque per omne nefas, per milia fraudum,
Insidias, pugnas, caedes, furta atque rapinas,
Per Veneremque malam ferri. Tum rector olympi
Nubibus abruptis demittens agmina aquarum,
Tellurem totam iratus simul obruit undis,
Atque animas octo praeter disperdidit omnes,
Noaeus quorum pater, ac socer, ille secundus,
(Quod nemo inficias ierit) dicendus Adamus,
Nam genus humanum sobole instauravit, ab illo
Hostia mactatu votivas imbuit aras,
Donec ad Abramii felicia tempora ventum est.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
