Latin · Dactylic hexameter
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS IV. In chorum Prophetarum., lines 9.4.1-9.4.43
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.4.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
QUi quondam afflati divini numinis aura,
Temporibus variis, nec in una sede morantes,
Terrigenis responsa, Deo haud indigna, dedistis,
Et certum pandistis iter contendere caelo,
O sacri, et sacro dignati munere vates,
Vos iuvat, ingenio quantum superamus, et arte,
Divorum magno in numero haud postrema tenentes,
Quali quali etiam nunc tandem extollere cantu.
Na mea me pridem mens est hortata, phalangas
Ire per aetherias, aliamque aliamque vicissim
Concinere, et vestras non intermittere laudes.
Ecquid enim hoc quidquam possis tu credere maius,
Mirandumve magis, quam humanum amittere sensum,
Divinum contra induere, abiectoque timore
Mortali ore immortales effundere voces,
Nec secus atque Deum summa gravitate tonare,
Impia carpentem scelera, et bona facta probantem,
Pluribus et saeclis post eventura canentem,
Terribili ac totum quatientem carmine mundum?
Nonne putas dulce est homini tanto ante videre,
Res magnae qualem vultum sint olim habiturae,
Stantia casura, et quae iam cecidere, refectum
Iri, ac multa novam passim captura figuram?
Nonne putas suave est, caelestia cernere visa,
Ac velut expertem membrorum, mente vagari
Per species nulli visas, nullique videndas,
Caelesti instinctu mulceri, ac pectore in imo
Concepisse Deum, dictantem verba loquenti,
Et linguam, ut calamum consuevit scriba, monentem?
Quam nitidae vobis animae, quam sorde carentes?
Criminis et vacuae penitus, dilectaque sancto
Pectora sancta Deo, quibus est illapsus, et in quae
Effudit memorandarum mysteria rerum?
Grandia quam praevisa tibi, Iessaeie vates,
Quae longum numerare siet, quaeque omnia sensu
Magno animi ad citharam es toties modulatus eburnam?
In malam abite crucem Phaebeia turba poetae,
Vestraque raucisonis submittite somnia plectris.
Nam citharam melius coepi exaudire sonantem,
Auribus et Pimplea meis mage dulcis inerrat,
Quae rapit, et transfert supra stellantia mundi
Moenia, caelicolarumque facit spectare choreas,
Et miros rerum aeternarum accendit amores.