Latin · Dactylic hexameter
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VI. In invictissimos Martyres., lines 9.6.94-9.6.141
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.6.94-141
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sciens taceo; nec enim numerare facultas
Tot laethi facies; nec vero milia inire
Pugnantium, atque adeo felici Marte cadentium.
Nam quibus in terris non haec tam insana coorta est
Tempestas? quaenam cruciatibus abfuit aetas?
Qui sexus? tremulo passu longaeva cucurrit,
Ac meliore suum praevenit funere funus:
Decrepitusque senex risit crudele minantes,
Impavidus crudumque recepit in ilia ferrum.
Non pueri blandi, non floridulo ore puellae
Non tenerae, et partus paene ipso in limine matres,
Non constans aetas, non imberbisque iuventus
Expertes mansere huius certaminis, heu heu
Uberibus rapti infantes, caesique sum ipsis
Pro genitricum oculis (tanta est patientia Christi)
Sanguine commixtum lactis fudere liquorem.
Magnae animae, magni magnum aetheris incrementum,
Vivite nobilibus laetantes usque triumphis,
Et festos iterate choros, longumque per aevum
Cantibus hymnidicis circumsonet altus olympus.
Ille potens rerum claros laudavit agones,
Mortibus in vestris placuit sibi, iamque lapillis
Fulgidulas tribuit capiti gestare coronas,
Abstersit lacrimas, compensavitque labores
Fructibus immensis. Quin ipsius ante parentis
Ora Dei, ante omnes caeli stellantis alumnos
Filius est vobis grandem impertitus honorem,
Laetifica cum voce suos agnovit, et ob se
Confessus mortem est, dirosque tulisse dolores.
Olim erit illa dies cunctarum extrema dierum,
Cum mortale genus coram aequo iudice quantum est
Sistetur, factisque probis, factisque nefandis
Arbitrium excupiet dignum. Tum luce nitenti
Vestitos, hilares, inconcussosque videbunt,
A se sperata nunquam novitate stupentes,
Qui mala tot vobis, tot atrocia, denique lethum
Omnino innocuis peperere, et pectora maesti
Fundentes salsos oculis turgentibus imbres,
Demissa misere secum sic voce loquentur.
Ah nimium fatuos, ah nos rationis egentes,
En hic apparent, quos quondam ludere sannis.
Atque novis punire modis consuevimus, En hic
Quos inopes mentis reputantes, quisquiliasque
Humani generis, censendos nomine nullo,
Indigna nece sustulimus; nunc luce refulgent
Astra velut, natique Dei appellantur, et aevum
Caelicolas inter ducunt; nos tartara poscunt
Impia; nos torrens Phlegeton ardentibus undis.