Latin · Dactylic hexameter
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VII. In sanctissimos Confessores., lines 9.7.1-9.7.45
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.7.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
HEm longum, varium, roseis fulgoribus agmen
Conspicuum, post palmiferas per celsa polorum
Indugredi specto (qua maiestate?) cohortes.
Pars maturi aevo, fusique ad pectora barbam,
Pallia gestantes ostroque nitentia, et auro,
Et capita insignes triplici veneranda corona.
Pars gerit unapedum, mitra redimita bicorni.
Pars consueta sacris altaribus addere dona
Mystica et obstrictos animos exsoluere nexu.
Pars rasi crines, habitum variante figura.
Pars postrema virum, ac iuvenum creberrima turba,
Quibus mores ad Christigenum componere leges
Ingens cura fuit, minimeque admittere culpas.
Suavidico tollunt ter sanctum carmine Regem,
Atque iterum, atque iterum recinunt hilare ALLELUIA.
Namque aliud, quaeso, quid agant in sedibus illis,
Quam contemptantes terno sub nomine numen,
Nec contemplatu mentem satur are potentes,
Non cessent laudare Deum, nec gaudia carpant
Ad numerum, totos sed sese in gaudia mergant?
Quippe illic lugubre nihil, sunt omnia plena
Laetitiis; nemo maeret sua damnam, nec ullum
Conqueritur casum, aut mutata sorte fatiscit.
Non metus insinuat, non tentant membra dolores,
Non serit insanas demens discordia lites,
Nulla ibi pauperies, non dedecus, exiliumque,
Non malesuada fames, non auri immensa cupido,
Nec labor, aut morbus, gemitus, suspiria, mortes,
Fundendis lacrimis nec demum caussa relicta.
Sed mala quae desint promptum est edicere versu;
Verum ibi quae bona sint, non est comprendere versu.
Pontifices almi, modo quam mellita voluptas
Commissos pavisse greges, et naviter usque
A caulis repulisse lupos, nec pectora dictis
Instituisse magis, quam facto exempla fuisse?
Nunc vestros caelo fructum, pretiumque laborum
Pabula laeta nimis tondentes cernitis agnos,
Cernitis, et dulci saliunt prae cordia sensu.
Dicite sollemnes qui sacrificavistis ad aras,
Impolluta orbi placantes mente Tonantem,
Vestrane percepit sibi congrua praemia virtus?
Dicite mi, populos qui deseruistis, et urbes,
Sectati rigidae tranquilla silentia vitae,
Contemptu rerum egregii, quas sedulus ambit,
Quaeritat, et studiis male sanis vulgus honorat.