Latin · Dactylic hexameter
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VII. In sanctissimos Confessores., lines 9.7.92-9.7.119
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.7.92-119
Unproofread scanNot analysed yet
Cerne Anachoretas, casula est arctissima, et omnis
Ornatus aliena, aggestum e cespite culmen,
Craticius paries, mensa est humus atque cubile,
Suggerit herba cibum, vitreae sunt pocula nymphae,
Arboreae frondes duratis tegmina membris.
Haud illic Calabra videas velamina lana,
Interior nota non est illis nota falerni,
De dominique gula nihil hic cocus angitur, aedes
Condendae artifici neque pauxillo aere locantur.
Admiranda lego desertis edita in aruis,
Quae nusquam mediis narrantur in urbibus acta.
Hanc vitam illustres quondam duxere Prophetae,
Thesbites quorum tentavit praelia primus,
Communem metuen labem, et contagia vulgi
Secessit teneris magnus Baptista sub annis,
Nec puerum impediit sanctum immaturius aevum,
Nobilitas patriaeve, aut fessi aetate parentes.
Delicias habuit silvestria mella, locustas,
E scopuloque sitim lympha saliente restinxit.
Magdalis huncce modum vitae decoravit, et alto
Sub lata in tenues auras suavissima caelo
Crebrius audivit resonantes carmina divos-
Hanc Paulus bis sex dum lustris actitat, escam
Dimidium panis coruo apportante recepit.
Daemonis hic superans varias Antonius artes
Claruit, et longam incessit dux ante cohortem.
Adde huc Maccarios, minor et quos fama celebrat.
Ad summam, forma hac vivendi haud sanctior ulla.