Latin · Dactylic hexameter
HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS IX. In Viduas honestissimas., lines 9.9.1-9.9.45
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.9.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
QUamquam innuptarum primos exposcit honores
Palma puellarum, nec vero pulchrius exstat
In terris aliud, non idcirco ultima sanctas
Laus penes est viduas; quae post quam turbine fati
Sublatos multis lacrimis flevere maritos,
Discidio tantoque gravem subiere dolorem,
Quantumvis proavos, et opes, et fortia iactent
Facta proci, atque eadem toties hortentur amici,
Ac super invitet non inconcessa voluptas,
Connubia, et thalamos renuunt intrare secundos,
Curarum saturae, et vitae caelestis amore.
Iam quantum viduis praestat signata puella,
Tantum coniugibus viduae praestare videntur,
Quarum virginibus sacratis proxima sors est,
Vivendi similisque modus, nec regula morum
Plerisque in rebus vel latum diserepat unguem.
At vos sidereo quae nunc residetis olympo,
Turturibus similes animae per cuncta pudicis,
Dum corpus fuit, aerias carpsistis et auras.
Num quando humanis defigere lumina regnis
Laetitias inter medias, mediosque triumphos,
Et tepidos citharae strepitus, festasque choreas,
Pauxillumque iuvat veterum meminisse malorum,
Foedera connubii secum quae multa ferebant?
Num volupe est ita mordaces, numeroque carentes,
Nec non assiduas potuisse relinquere curas,
Quas vir, quas gnati, cessantes quasque ministri,
Segnius et fuso evoluentes mollia pensa,
Ignavaeque operum famulae, simul et domus omnis
Et variae rerumque vices, casusque creabant?
Pro quibus, et quantis vos olim fluctibus actae,
Quos ventos, nimbos, atque infortunia passae?
Ast modo composti fluctus, nimbique fugati,
Tristior immensis spatiis fortuna recessit,
Saevaque ventorum iam murmura conticuerunt,
Et tandem placido tetigistis littore portum,
Innumerabilibus potientes gaudia saeclis,
Quae pulchre tam laudati genuere labores,
Contulit et rebus duris exercita virtus.
Qui locus in terris etenim, quae natio vestrae
Vota, preces nescit studio ingeminata fideli
Noctes atque dies, quando spes scilicet uno
Nixa Deo pavidas suavi solamine mentes
Sustentans, aduersa animo tolerare libenti,
Et faustam caelo sortem exspectare iubebat?