# Floridorum Libri Octo front.5

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, DE VIRGINE MATRE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.5

NIhil tam illustre et magnificum de matre ista afferre possumus, quin id eius inexplicabilis dignitas, et excellentia multum exsuperet. Omnis autem nobilitatis eius, laudumque una origo; unus fons, quem peperit, DEI filius, ipse verus, aeternus, omni potens Deus: ob quod eam ne Angeli quidem satis honorare, ac praedicare queant. Hinc dominam, reginam, praesidem, spem, custodem ac vindicem, et patronam nostram, et … seu malorum depultricem salutamus: quia nemo ea plus apud filium auctoritate, et voluntate potest. Praeterea ipsam, aliosque divos, etiam cooperire, soluere, abluere delicta nostra, certo quodam ac pio intellectu, et secundum Deum, cum Ecclesia Catholica dicimus, sine ulla impietatis nota: secus quam haeretici, contemptores superum, de nobis contumeliose mentiuntur. Verum tamen ista mediatrix nostra et divum hominumque imperatrix etiam olim virguncula, et prorsus infantula, suorumque parentum, et sine dubio Angelorum, oblectamentum atque delicium fuit. Quare exorsi ab annis illius tenerrimis, aliquot cum veneratione lusiunculas in eosdem conscripsimus, et huic reginae orbis totius. vitam propagare incipienti, modeste, ut quidem oportuit, ac pie blanditi sumus.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
