# Floridorum Libri Octo front.6.1-2

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, front.6.1 to front.6.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.6.1

CUm sponsa Christi alia sit Ecclesia, quae generalis sponsa: alia anima (ut cum piis scriptoribus loquar) devota, virtuosa, amorosa, quae particularis: alia ipsamet eius mater, quae singularis sponsa cognominatur, epithalamium Salomonis, quod Cantica Canticorum inscribitur, in omnes, potissimum vero in primam quadrat. Nos his duobus libellis mediam illam sponsam habuimus propositam: et in priore nostro arbitratu delectas ex eodem epithalamio sententias posuimus, quarum nobis allegoriae sensusue arcani faciliores videbantur: quos quidem non ipsi commenti sumus, sed e sacris interpretibus pro mutuis sumpsimus. Cum autem, teste Origene, sint velut quoddam drama composita, … in iis diverbia personarum quatuor, sponsi, sponsae, adolescentularum, sodalium sponsi, quos Angelos convenit intelligere … ut nomine adolescentularum animas religiosas, sponsae comites, et discipulas, ipsas quoque sponsi peramantes, (quanquam non adeo perfectae cumulataeque virtutis, nondum quasi plenis annis nu- biles, quam ipsam ob caussam … dicuntur) ego quoque hanc distinctionem secutus, nunc his, nunc illis sermonem dedi: vel potius iam olim a Spiritu sancto datum aliquantum dilatavi, simulque choros, quibus divinus ille, et sacrosanctus amor celebraretur, interiiciendos duxi. Bene autem et sacrae litterae, et SS. Patres istam intimam familiaritatem, dulcissimumque commercium DEI, et animae sanctae, quod caro et sanguis experiri nequit, nec cuius modis sit, potest intelligere, Sponsi Sponsaeque vocabulis significarunt. Id pulchre D. Bernardus, eximius ipsemet huius amicitiae foederisque Mystagogus, animarumque Paranymphus his verbis docuit, Homil. 7. super Cant. Excellit in naturae donis affectio haec amoris: praesertim cum ad suum recurrit principium, quod est DEUS. Nec sunt inventa aeque dulcia nomina, quibus verbi animaeque dulces ad invicem exprimerentur affectus, quemadmodum Sponsus, et Sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se divisum habentibus. Una utriusque hereditas, una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
