Latin
front.6.3 to front.6.5
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.6.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Paulo post. Si ergo amare specialiter Sponsis principaliterque convenit, non immerito sponsae nomine censetur anima quae amat. Iam quod Canticorum lectoribus Patres praecipiunt, idem ego mearum …meorumque versiculorum lectoribus praecipiam: ut animos vitiosis, et impuris affectibus vacantes afferant: ne, quod ego dextra porrigo, illi sinistra arripiant: ne, cum corporea legerint, in corporeis, ac sub sensum cadentibus defixi haereant: sed mentes attollant, et ad spiritualia, quae per ista necessario significantur, transferant. Quamdiu enim inclusi sumus in his compagibus corporis, nil nisi per species rerum sensu perceptarum intelligere, atque cogitare possumus. Quare ipse quoque amor erga Deum noster, cogitationesque Deum amantium, huiuscemodi rerum simulacris minime vacant. Annumerabo verba D. Gregorii ex praefat. in Cant. Hoc nobis sollerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda moveamur, et machina, quae ponitur ut levet, ipsa magis opprimat, ne levemur. Debemus ergo in verbis istis corporeis quicquid interius est quaerere, et loquendo de corpore, quasi extra corpus esse. Qui igitur hunc librum legit, vel audit, nihil passibile, aut sensuale habeat in corde, ut secundum interiorem hominem nova creatura sit. Non Sunt admodum dissimilia, quae lego apud Origenem Homil. 2. Omnes animae motiones universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed pro usu nostro fit saepe, ut res, quae bonae sunt per naturam, dum male his abutimur, nos ad peccata deducant. Unus de animae motibus amor est, quo bene utimur ad amandum, si sapientiam amemus, et veritatem. Quando vero amor noster in peiora corruerit, amamus carnem et sanguinem. Tu igitur, ut spiritalis, audi spiritaliter amatoria verba cantari, et disce motum animae tuae, et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Quo pacto autem duo homines a Deo sint conditi, exterior et interior, ille e limo terrae, hic ad imaginem ipsius: et quomodo sanctae litterae vocabula membrorum, partiumque illius ad huius quasi membra, partes, affectus, vires, efficientiam transferre soleant, idem copiose in prologo demonstrat. Quare quid sibi in hoc sancto carmine nuptiali collum, oculi, genae, ubera, labia, venter, et cetera velint, cognoscendum est. Et hactenus de libro primo. In secundo certa capita rerum delegi, quae omnia ad Sponsam quoque appositissime pertinent, et illius exercitationes quaedam, atque curricula sunt, per quae placere conatur ei, cui se probavit.