# Floridorum Libri Octo front.7

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, DE NUPTIIS AGNI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/front.7

quia secretissima, purissimaque animae cum Deo coniunctio futuri illius connubii in caelis olim peragendi prooemium quoddam, et initiamentum videtur, malui partem illam Sponsalium nomine, hanc autem postremam, id est, octavum librum cum B. Ioanne in Apocalypsi DE NUPTIIS AGNI appellare. Christus etiam ipse apud Matthaeum nuptias vocat. Hae nuptiae, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quales, quantisque refertae gaudiis futurae sint, hoc est, quae diligentibus se Deus praeparaverit, si cui videbor succinctior, magisque in malis quae aberunt, quam in bonis quae aderunt, orationem consumere, ne miretur. Et tamen quam felicem ac beatam vitam exspectemus, hoc ipso quadantenus coniectamus, quia tot malis penitus penitusque libera sit: cum ista quam degimus, idcirco tam infelix, et aerumnosa censeatur, quia tot malis abundat. Tu, lector, occasione a me dictorum meliora meditabere. Ego te saltem excitabo paululum, uti spero, ad istas nuptias ut te compares, et oleum ad pascendum lampadis tuae igniculum tibi provideas.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
