Latin · Dactylic hexameter
AD CAELITES …
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.8
Unproofread scanNot analysed yet
PER loca fert animus vestigia ponere, nondum
Cuiusquam calcata solo, ac de fontibus undas
Libare integris, mihi festum et plectere sertum,
Unde aliis necdum cinxerunt tempora flores.
Nam Venerem, et Veneris puerum, damnosaque furta
Despiciens, veterum nugas et carmina vatum,
Longe alios longe cantando molior ignes,
Atque alium puerum, atque aliam describere matrem.
Felices divi, quorum, dum vita manebat,
Pectora ter sanctos hauserunt sancta calores,
Vanaque curarum, et stolidi contagia mundi
Dum fugiunt, Superum facere optatissima Regi
Sunt connixa: agedum, precor, aspirate canenti:
Sique merebuntur (propriam quia metior umbram)
Christiadis nostros commendatote libellos.
Ut maneant facitote in saecula multa perennes.
Me legat, et relegat cui sunt caelestia cordi:
Qui vel amaritiem vetitorum expertus amorum est,
Vel qui siderei partem gustavit amoris.