Latin
10
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
14 Ecliptica est circulus in Sphaera maximus transiens per medium Zodiaci obliquus ad Aequatorem, cujus Poli distant à Mundi Polis, quanta est maxima solis declinatio ab Aequatore. Dicitur Ecliptica, quia sub ipsa fiunt luminarium Eclipses. Dicitur etiam Via Regia, quia per illam Sol incedit, caeteri Planetae modo ad Austrum, modo ad Septentrionem deflectunt, nunquam tamen extra Zodiacum: ab Aristotele, &Gemino dicitur λοξὸς κύκλος. ShoScholion. Cliptica unà cum Zodiaco dividitur primo in quatuor quadrantes, in quatuor punctis, in quibus Aequatorem, &Coluros secat.