Latin
13
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Per haec signa in Ecliptica est motus Solis annuus &per quatuor quadrantes quatuor anni tempora distinguit: per duodecim signa, duodecim menses; Quia autem hic circulus obliquus est ad Aequatorem. Ideo anni vicissitudines oriuntur. Haec vero obliquitas quà Ζοδιακοῦ λόξωσις à Graecis dicitur, Ptolemaeo Albategnio, Gassendo, Keplero, Ricciolio, &aliis est immutabilis: Plurimi verò anomaliam quandam prati putarunt. Ponitur autem gradum 23. 30 a P Clavio. Gassendus, &Tycho Brahe 23. 31 illam invenere. Copernicus facit graduum 23. 28. Ante hoEratosthenes primus anno 230 ante Christum illam reperit graduum 23. 51. 20'; cui consonat Hipparchus anno ante Christum 14, &Ptolemaeus anno post Christum 240. Zodiaci latitudo Sacrobosco, &Clavio est graduum 12. Putarunt enim Planetas per 6 tantum gradus hinc, inde evagari. Regiomontano est graduum 16. Quia verò Keplerus &dat evagationem graduum 6. 47 Argulus verò Q 9, 3'; ideò potest extendi latitudo zodiaci ad 20. gradus. Animadvertendum autem est, quod Solem, au aliquem ex Planctis esse in ali quo signo aliud non es nisi solem, aut Planetam adamussim respondere ill signo: sic dicitur esse in principio Arietis, quod sub illo puncto exacte sit, ut in diagrammate est manifestum. Praeterea totum signum accipitur, ut quadam Pyramis, quae verticem in centro mundi habet, pro basi vero illud signum: sic Planetae dicuntur esse in signo cum intra illam pyramidem existunt. id exhibet appo Sisitus Iconismus. byGoog Signum in super accipitur pro tota latitudine, qua inter duos semicirculos intercipitur. Per Polos enim Zodiaci, &singulorum signorum puncta intelliguntur transire sex circuli maximi, qui totum Coelum in duodecim partes distribuunt: harum quaelibet signum vocatur, hac ratione etiam stella dicuntur esse in Zodiaco. Hoc ex parte ob oculos ponit schema.