# Positiones physio-astronomicae 14

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/14

Quod si intelligatur soliditas, cujus basis sit signum in hac acceptione, Terminus verò axis Zodiaci jam erit signum in quarta acceptatione, quaecunque autem sunt in hac soliditate in signo esse dicuntur, unde Terrarum loca, ac Vrbes in signo sunt Colurus Aequinoctiorum est Circulus maximus in sphaera cujus Poli sunt in principio eo, & D in Aequatore, transit per Polos Mundi, atque aequidialem secat in punctis aequinoctialibus. 16 Colurus Solstitiorum est circulus maximus in sphaera, cujus Poli sunt in principio V. & 2 transiens per Polos Mundi Aequidialem: Eclipticamque secat in punctis Solstitialibus ad angulos rectos. Colutus graecè κόλουρος, quod mutilum significat, numquam enim in sphaera obliqua hi circuli integri apparent: undè frigidè Sacroboscus à Bovis cauda etymologiam deducit. 17 Tropicus Cancri est Circulus in sphaera non maximus descriptus à Mundi Polis Aequatori parallelus. à Graecis dicitur τρόπικος θερινός. Tantum distat hic ab Aequatore, quanta est Solis declinatio, atque Eclipticam tangit in principio. 99. Ad hunc cum Sol pervenerit Solstitium aestivum est, & Dies maxima.

---

Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae.
